Mastodon
  • Dé Hénrícó Bright

    Hénrícus Bright, Vigorniae, ab annó millesimó quingentésimó octógésimó nónó ad annó míllésimó sescentésimó vícésimó sextó docébat, inter aliós Eduardum Winslow, únum ex peregrínantibus prímís ad Novam Angliam, atque Samuelem Butler, scriptórem Hudibras. Discipulí Henricí Bright temporibus turbulentís víxérunt, cum quaestiónés religiónis et rérum públicárum novás perturbátiónés concitárent, quae ad Bella Cívília dúxérunt.

    Eó tempore litterae Latínae Graecaeque doctae in Scholá Régis Vigorniae in curriculó príncipátum tenébant. Post Refórmátiónem, annó millesimó quingentésimó quadrágésimó quartó, schóla restitúta erat. Statúta praescríbébant ut Latíné semper loquerentur:

    “Postrémó in sextá classe imbuantur formulís illís dé verbórum ac rérum copiá ab Erasmo conscriptís, discantque órátiónem ínfinítís modís variáre, ut vel síc tandem Latínae linguae facultátem, quantum puerís satis est, assequantur; interim Horátium, Cicerónem, céterósque eius classis auctórés dégustent; interim déclámátiunculís inter sé concertent, ut vel contentiónis studió doctí évádant.”

    et conclúsit:

    “Postrémó, quicquid vel serió vel iocó tractent, nón alió utantur sermone quam Latínó aut Graecó.”

    Dé Hénrícó, nón multum scítur; sed memoria eius in monumentó serváta est, in pariete occidentálí ecclesiae cathedrális Vignorniae.

    celeberrimus Gymnasiarcha,
    qui Scholae Regiae istic fundatae
    per tótós quadrágintá annós summá cum laude praefuit,
    quó nón alter magis sedulus fuit scítusve aut dexter
    in Latínís, Graecís, Hebraicís litterís félíciter édocendís:
    Teste utráque Academiá, quam instrúxit affatim numerósá pube litteráriá.

    Thomas Fuller in libró eius Anglorum Speculum síc díxit:

    “For my own part, I behold this Master Bright placed by Divine Providence in this city, in the Marches, that he might equally communicate the lustre of grammar learning to youth both of England and Wales.”

    Nón tamen omnés consénsérunt Hénrícum magistrum bonum esse. Thómas Hall, magister, scríptor theologicus atque minister Presbyteríánus, questus est magistrum eius Vigorniae crúdélem perículósumque fuisse, eum quasi carnificem appelláns atque affirmáns puerós in manibus magistrórum scholae mortuós esse. In autobiographiá suá, persóná tertiá scríptá, díxit:

    “he fell into the hands of a butcherly schoolmaster, who had killed some children, brought others to consumption and the falling sickness, and so wronged and affrighted this our friend (the being of a mild and fearefull nature) that he carried the scars of this cruelty to his grave. Such Tyrannicall schoolmasters are as bad as Hang-men and Executioners, they make many children endure a kind of Martyrdom all the while they are at Schoole, and by their excessive severity over-turne the Temperature both of body and mind, still rayling, frowning, lashing, till the children (oft times) are fractí animís (nimia severitáte déficiunt et déspérant; dum á tenerís ita timent, nihil cónantur) mopped and weary of their lives, thinking no slavery like that of the Grammar-Schoole.”

    Et Johannem Posselium citávit:

    “Quantum humanitás praeceptoris alacritátis et amoris ergá bonás litterás adfert, tantum saevítia et crúdélitás tenerós et imbecillés animós frangit et á studiís déterret. Quáré meminerint praeceptórés, sé ergá discipulós ut ergá fíliós effectós esse oportére, nec vel nimiá austeritáte vel plagís vel dírís igniculum á nátúrá datum exstinguere, sed potiórí comitáté paterná excitáre et inflammáre débére.”

    Schola parva Nortónis Régis, ubi Thomas Hall docébat

    Véritátem dé methodó discendí Hénrící Bright nescímus; sed et Thómas Hall et Guillélmus DuGard, ambó discipulí Henricí magistrí praeclárí, fuérunt. Thómas Hall scholam parvam apud Nortónem Régis moderátus est; Guillélmus autem DuGard scholás egregiás, Scholam Líberam Colcestriénsem atque Scholam Mercátórum Scissórum, réxit. Thómas Hall librós in bibliothécam Birminghamiénsis contulit, et ei bibliothéca in oppidó Nortónis condita est.

    Multum dícendum est dé Thómá Hall, et de Guillélmó, ergó aliá dié scríbam.

    Imágó tabulae Hénrící Bright: Basher Eyre, Geograph.org.uk, cc-by-sa

    Fediverse Reactions
  • Festum Naviculárum Págí Atrí

    Ad Festum Naviculárum Págí Atrí: ubi náviculae angustae semel in annó conveniunt prope Dudleiam, in hortó nátúrae servandae Warrens Hall inter oppida industriália. Hortus in collibus iacet, silvís agrísque ubi carbó fossus erat. Hic quoque canális Dudleiae habet cuniculum Nethertoniae longissimum, quí mílle octingentí passús extenditur. Cuniculus est latus, septem et vígintí pedum, satis ut duae náviculae angustae práteríre possint; praetereá in utráque rípá cuniculí sémitae cum cancellís positae sunt. In sémitá ambulare etiam birotam agere licet, sí velis; sed pavímentum in parte sémitae asprum atque inaequále est, et lampáde útendum est.

    In dié festó, multí hominés per cuniculum ambulábant; ego autem cum birotá meá íbam. Cuniculum égressus, in latere náviculae colóribus vívís pictae aliquid quasi graffitum Latínum vídí: “Ego élégí hanc lifestyle quod ego don’t sicut hominés sunt cunts.” Id scríptum nón corréxí nec causam cúr Latínum ita uterétur quaesíví; fortasse mé reprehendás quod déficere videar.

    Navicula angusta nomine New Beginnings cum graffito Latíno: “Ego élégí hanc lifestyle quod ego don’t sicut hominés sunt cunts.”

    Amícam in hortó convení, et per turbás nón magnás prógressí sumus; imbres exspectábantur. In féstó erat mixtum stabulórum, artium, cáseórum, bonórum domesticórum, cibórum coctórum vendentium: líbum, crustula, caffeam, lágánás turgidás, patátás frictás, porcós tóstós, Hamburgénsia pastillaque. Erat etiam mulier in anguló pontis, quae specialitátem Págí Atrí vendébat: cutem porcí in frustís salsís frictam, quam Britanni “pork scratchings” vocant. Sí sententia cutis edendae tibi nón placuisset, fortasse cervisiam pomaciumque in alió agró probávissés. Nomina, ut Bathams, Holdens, Black Country Ales, invenírí poterant, dum música, plérumque rócica, ex scaená sonábat. Pléríque bibentés in sellís sedébant sub téctís plasticís, imbrem vítantés.

    Navicula angusta nomine Sagitta, Festum Naviculárum Págí Atrí

    Inter náviculás historicás erat Electra, máchiná electrónicá impulsa ac móta, quae quáque hórá iter breve tráns canálem Dudleiae faciebat; eam ascendere délégimus. Dé difficultátibus et cónditiónibus familiae náviculae gubernátríx nóbís exposuit; plúrima autem in exhibitióne intrá náviculam alteram, Sagittam, ostendébantur. Sagitta cubiculum parvum pró familiá habet, cum fornáce parvá, duóbus lectís (alteró maióre ad adultós, alteró minóre ad líberós) quibus quattuor aut quínque hominés dormíre poterant. In scrínió parvó prope infantem quoque spatiolum continébátur. Tabuláta cubiculí decoráta erant “arte canálatá”: picta erant ímaginibus castrórum et rosárum, simile stiló Zingariórum. Sagitta cum náviculá parvá ad trahendum, nomine Serpéns, constructa erat. Familia illás duás náviculás gubernábat et, bonís vectís, pecúniam accipiébat. Paulátim merces minor fiébat. Sí nunc honórem tribuimus historiae et vítae eórum quibus náviculae gubernandae múnus erat, in annís ultimís commercií canális pudóre affectí erant, propter paupertátem et vítam dúram.

    Fediverse Reactions
  • Moretonia

    Ad Moretoniam: ab statione tráminis paucás tantum minútás ambulandum est ad límen oppidí, ubi multa pulchra aedificia ex lapide flavó exstructa conspiciuntur, ut Vetus Diribitorium Cursuale, quod quidem novum aedificium est, cum ampló locó caementició vehiculís retinendís post portás magnás. Velut in scaená theátrí, quidquid novum est, vetustum appáret, et quidquid vetustum est, nová formá repraesentátur, ut suadeat hunc locum idóneum esse ad bene vívendum, sine difficultátibus vel vítae rústicae vel urbis Londiniensis.

    Hic mendící nullí sunt neque venditórés chartárum vagantés. In viá magná ambulantés cibum quaerebámus. Via hominibus pléna erat, et senibus et iuvenibus, quí aut in oppidó aut prope habitábant, et nónnullís quí ad oppidum ad feriás vénerant. Quós praeteríbámus, é portú domunculae feriális vestrae exeuntés, tuniculís et bracís brevibus indútí atque in viá nostrá stantés, Birminghamiénsés putábam, ex sonó tenuí vocum eórum; pudóre afficiébantur: “Mea culpa; ignósce mihi.” Omnés sé continébant, quoniam prívilegium erat in locó tam pulchró manére, quod nón licéret, sí práve agerent.

    Deinde ad tabernam accessimus. Quaesívimus num cibum nóbís paráre possent; sed nón poterant, culíná enim iam clausá. Quamquam nóndum duae hórae post merídiem tránsiérant, et signum quidem ostendébat cénam adhúc dímidiae hórae spatium darí solére, subrísí nec quicquam disputáví. Multí enim alií sunt locí ubi cibum súmere possís; itaque cauponam, quae Sakura vocátur, délégimus. Forte quartá feré hóra mánsimus; neque tabellam cibáriórum nóbís porréxerunt neque dé potiónibus umquam quaesívérunt. Intereá fortasse quattuor gregés emptórum intráverant, conséderant, mánserant atque exierant. Hamburgensem pastillum délégimus, quod ministra aduléscéns “mírábile” esse díxerat; nam nunc omnia “mírábilia” vocárí solent. Cúr nón potius “grátias tibi” aut “bene élégistí; haec nóbís propria est” dícere possint? Míra profectó nón est, sí quis in cauponá aliquid é tabellá éligat. Ibi mós est cibum omnem in patellís arduesiís appónere, ut iura atque condimenta ex illís défluant, quemadmodum etiam alií multí faciunt, hoc véró mírábile est. Dum nós cibum cónsúmébamus, alií ingrediébantur exeuntque, sed neque cibum neque ministerium cónsequí poterant. Cibus satis erat; exíimus ad viam magnam.

    In viá sunt tabernae antiquáriae, vestiáriae, supellectiliáriaeque. Antiquárií signum populí regiónis nóbís dant: bona enim eórum, quí iam mortuí sunt, emunt atque possessionés praestantissimás ac rés carissimás colligunt, ut nóbís vendant. Itaque qualitatem senum regiónis percipere possumus: quid legerent, quid gustibus ostendere vellent. Sáné, quae in taberná sunt, éléctió est atque seléctió; nam, sí rés nóbís nón placéret, in taberná nón stáret. Hic sunt plúrima statuncula Churchillonis, librí historici, ampullae pótiónum dulcium spumantium, exemplí grátiá. Sunt etiam urculeolí cremoris, ex officíná fortasse, diú oblítí, nunc tamen élegantés ac novó more factí videntur, velut ex culíná tráditiónálí.

    Ad aliam antiquáriam, parvum caffaeum grátiís offerentem, ambulávímus. Ea, cum aeroplanūculís sex pedum longitudine, capite cerví fartó in pariete affixó et pictúrís oleó pictís, nón multás rés, sed cárás habébat. Sellam cum imágine rústicí hominis turpis in dorsó sculptá vídí, saeculó sextó decimó coniécissém. Par iúvenum intrávit, ut aliquid emerent; ita putó, quod colloquium cum venditóre coepérunt. Dominus quaesívit unde venírent. “E Graeciá,” inquit fémina, “sed nunc Londinií habitámus.” Habébat accentum patriciórum puré Anglicum; nón putávíssem eam e Graeciá esse. Vir caffaeum petívit. Conclúsí caffaeum, etiam sí grátiís darétur, multí cónstáre, atque exíví.

    Deinde ad venditórem supellectiliárem ívimus, in tabernam magnam cum veteribus officínís, nunc ostentóriís. Vása magna ex naufragiís Indonesiís, cum coralliís conchiísque, vendébant, sicut hominés ea in foró per feriás emerent. Magnás ménsás ostentábat, cénáculís culínísque maximís parátás, ex quercú factás: aliás sólídás, aliás asperás et salebrósás, cum magnís rímís, quasi vetustátem ostenderent. Dícere volébam: “Heus, hoc vitium habet; da mihi dímidium pretií.” Sed nón ausus sum, né forte mé serió esse putárent. Ménsa tria mília librárum cónstábat cum rímá, duo mília sine.

    Ad díversórium “Ad Signum Campánae” vénimus (Anglicé The Bell). Sí nescís, nómina díversóriís Anglicís ex pictúrís in signís pingi solent, ut sine litterís intellegí possint. Ibi in hortó sedébamus, sub lúce sólis aestátis serótinae, et cervisiam bonam hausí. The Bell locus erat quó Tolkiénus cum amícís Oxoniénsibus frequenter conveníre solébat; fáma fert díversórium Prancing Pony ex eó fundítum esse. Dé regióne atque linguis Rómánís, Britannís, Anglicísque locútós esse mé fingó.

    Fáma erat hanc regiónem Dobunnórum esse apud Britannós, et multa vestígia Rómána sub agrís Cotswoldiae manent. Erat regió fundís referta, in quibus dominí magnás víllás exstrúxerant. Plúrima dé ultimó saeculó temporis Rómání iam nóvimus ex studiís archaeologicís, quae víllás ac partés cívitátum, ut Corinium Dobunnórum, patefécérunt. In víllís, ut apud Chedworth, balnea atque tesseláta magnifica, scaenís carminum Rómánórum pictís órnáta, exstrúcta sunt. Tamen, cum dominí Rómání dívitiorés fierent, tum cívitátés défícere coepérunt. Stráta, balnea, bibliothécae in cívitátibus dílábébantur; pecúnia ex cívitátibus atque cívibus ad fundós magnificós ac patriciós fluébat; híc patricií nostrí mírábilissimé magnificéque vívébant.

    Fediverse Reactions